Numbers · 35
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab ...2. Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis3. urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ips...4. quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum...5. Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem si...6. De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugi...7. id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.8. Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël,...9. Ait Dominus ad Moysen :10. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fu...11. decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui ...12. in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum...13. De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,14. tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,15. tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ...16. Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est...17. Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.18. Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.19. Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehend...20. Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in e...21. aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuer...22. Quod si fortuitu, et absque odio23. et inimicitiis quidquam horum fecerit,24. et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percuss...25. liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sentent...26. Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,27. fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : ...28. Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe resi...29. Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.30. Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus c...31. Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et...32. Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes s...33. ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore ...34. Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum....Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :
This passage has not yet been translated.
Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
This passage has not yet been translated.
urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
This passage has not yet been translated.
quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
This passage has not yet been translated.
Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
This passage has not yet been translated.
De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
This passage has not yet been translated.
id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
This passage has not yet been translated.
Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
This passage has not yet been translated.
Ait Dominus ad Moysen :
This passage has not yet been translated.
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
This passage has not yet been translated.
decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
This passage has not yet been translated.
in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
This passage has not yet been translated.
De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
This passage has not yet been translated.
tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
This passage has not yet been translated.
tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
This passage has not yet been translated.
Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
This passage has not yet been translated.
Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
This passage has not yet been translated.
Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
This passage has not yet been translated.
Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
This passage has not yet been translated.
Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
This passage has not yet been translated.
aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
This passage has not yet been translated.
Quod si fortuitu, et absque odio
This passage has not yet been translated.
et inimicitiis quidquam horum fecerit,
This passage has not yet been translated.
et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :
This passage has not yet been translated.
liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
This passage has not yet been translated.
Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
This passage has not yet been translated.
fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.
This passage has not yet been translated.
Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
This passage has not yet been translated.
Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
This passage has not yet been translated.
Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
This passage has not yet been translated.
Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
This passage has not yet been translated.
Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
This passage has not yet been translated.
ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
This passage has not yet been translated.
Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.
This passage has not yet been translated.