Numbers · 36
Verses
⋯
Individual passages
1. Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir ...2. Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres ...3. quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur po...4. Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus ...5. Respondit Moyses filiis Israël, et Domino præcipiente ait : Re...6. Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : n...7. ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. ...8. et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient : ut hæredit...9. nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant10. ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuera...11. et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, fi...12. de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quæ...13. Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum...Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt :
This passage has not yet been translated.
Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri :
This passage has not yet been translated.
quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur.
This passage has not yet been translated.
Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
This passage has not yet been translated.
Respondit Moyses filiis Israël, et Domino præcipiente ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
This passage has not yet been translated.
Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus :
This passage has not yet been translated.
ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua :
This passage has not yet been translated.
et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient : ut hæreditas permaneat in familiis,
This passage has not yet been translated.
nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
This passage has not yet been translated.
ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum :
This passage has not yet been translated.
et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
This passage has not yet been translated.
de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
This passage has not yet been translated.
Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
This passage has not yet been translated.