Proverbs · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non aud...2. De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævari...3. Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsid...4. Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.5. Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et...6. Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem s...7. Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in...8. Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, incre...9. Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.10. Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum ...11. Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur ...12. Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.13. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui aute...14. Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.15. Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.16. Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit ...17. Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.18. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem ac...19. Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti ...20. Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum s...21. Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.22. Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo ...23. Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.24. Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum in...25. Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum i...Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
This passage has not yet been translated.
De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua.
This passage has not yet been translated.
Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
This passage has not yet been translated.
Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
This passage has not yet been translated.
Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.
This passage has not yet been translated.
Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
This passage has not yet been translated.
Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
This passage has not yet been translated.
Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
This passage has not yet been translated.
Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.
This passage has not yet been translated.
Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
This passage has not yet been translated.
Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
This passage has not yet been translated.
Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.
This passage has not yet been translated.
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur.
This passage has not yet been translated.
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
This passage has not yet been translated.
Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.
This passage has not yet been translated.
Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
This passage has not yet been translated.
Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.
This passage has not yet been translated.
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
This passage has not yet been translated.
Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
This passage has not yet been translated.
Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.
This passage has not yet been translated.
Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
This passage has not yet been translated.
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
This passage has not yet been translated.
Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
This passage has not yet been translated.
Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.
This passage has not yet been translated.
Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.
This passage has not yet been translated.