Proverbs · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoq...2. Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui i...3. In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.4. Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ seg...5. Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.6. Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentiu...7. Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.8. Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia st...9. Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.10. Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non misc...11. Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.12. Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducun...13. Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.14. Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.15. Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. ...16. Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.17. Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.18. Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.19. Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.20. Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.21. Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauper...22. Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.23. In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ...24. Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.25. Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.26. In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.27. Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.28. In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis i...29. Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatie...30. Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.31. Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem...32. In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.33. In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.34. Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.35. Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inuti...Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
This passage has not yet been translated.
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
This passage has not yet been translated.
In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.
This passage has not yet been translated.
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
This passage has not yet been translated.
Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.
This passage has not yet been translated.
Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.
This passage has not yet been translated.
Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
This passage has not yet been translated.
Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
This passage has not yet been translated.
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
This passage has not yet been translated.
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
This passage has not yet been translated.
Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.
This passage has not yet been translated.
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
This passage has not yet been translated.
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
This passage has not yet been translated.
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
This passage has not yet been translated.
Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
This passage has not yet been translated.
Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.
This passage has not yet been translated.
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
This passage has not yet been translated.
Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
This passage has not yet been translated.
Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
This passage has not yet been translated.
Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.
This passage has not yet been translated.
Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
This passage has not yet been translated.
Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.
This passage has not yet been translated.
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
This passage has not yet been translated.
Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.
This passage has not yet been translated.
Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
This passage has not yet been translated.
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
This passage has not yet been translated.
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
This passage has not yet been translated.
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
This passage has not yet been translated.
Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
This passage has not yet been translated.
Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.
This passage has not yet been translated.
Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
This passage has not yet been translated.
In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.
This passage has not yet been translated.
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
This passage has not yet been translated.
Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.
This passage has not yet been translated.
Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
This passage has not yet been translated.