Proverbs · 31
Verses
⋯
Individual passages
1. Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.2. Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte vot...3. Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad de...4. Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum s...5. et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent cau...6. Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.7. Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non rec...8. Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.9. Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.10. Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus p...11. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.12. Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.13. Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.14. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.15. Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et ciba...16. Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plan...17. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.18. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extingu...19. Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.20. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.21. Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestic...22. Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.23. Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.24. Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.25. Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.26. Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.27. Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.28. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir eju...29. Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.30. Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum...31. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
This passage has not yet been translated.
Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?
This passage has not yet been translated.
Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
This passage has not yet been translated.
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;
This passage has not yet been translated.
et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
This passage has not yet been translated.
Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
This passage has not yet been translated.
Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
This passage has not yet been translated.
Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
This passage has not yet been translated.
Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
This passage has not yet been translated.
Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
This passage has not yet been translated.
Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
This passage has not yet been translated.
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
This passage has not yet been translated.
Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
This passage has not yet been translated.
Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
This passage has not yet been translated.
Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
This passage has not yet been translated.
Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
This passage has not yet been translated.
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
This passage has not yet been translated.
Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
This passage has not yet been translated.
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
This passage has not yet been translated.
Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
This passage has not yet been translated.
Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.
This passage has not yet been translated.
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
This passage has not yet been translated.
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
This passage has not yet been translated.
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
This passage has not yet been translated.
Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
This passage has not yet been translated.
Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
This passage has not yet been translated.
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.
This passage has not yet been translated.
Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.
This passage has not yet been translated.
Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
This passage has not yet been translated.
Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
This passage has not yet been translated.