Proverbs · 30
Verses
⋯
Individual passages
1. Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir...2. Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.3. Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.4. Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiri...5. Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se.6. Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.7. Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :8. vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et d...9. ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Do...10. Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et...11. Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;12. generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sord...13. generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta s...14. generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molarib...15. Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt ...16. Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis ...17. Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ...18. Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :19. viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in ...20. Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os...21. Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :22. per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;23. per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et p...24. Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :25. formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;26. lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;27. regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;28. stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.29. Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :30. leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;31. gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.32. Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si...33. Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit but...Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
This passage has not yet been translated.
Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
This passage has not yet been translated.
Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
This passage has not yet been translated.
Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?
This passage has not yet been translated.
Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se.
This passage has not yet been translated.
Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
This passage has not yet been translated.
Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :
This passage has not yet been translated.
vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria,
This passage has not yet been translated.
ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
This passage has not yet been translated.
Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
This passage has not yet been translated.
Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;
This passage has not yet been translated.
generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;
This passage has not yet been translated.
generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;
This passage has not yet been translated.
generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
This passage has not yet been translated.
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
This passage has not yet been translated.
Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.
This passage has not yet been translated.
Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
This passage has not yet been translated.
Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :
This passage has not yet been translated.
viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
This passage has not yet been translated.
Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
This passage has not yet been translated.
Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :
This passage has not yet been translated.
per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
This passage has not yet been translated.
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
This passage has not yet been translated.
formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;
This passage has not yet been translated.
lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;
This passage has not yet been translated.
regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;
This passage has not yet been translated.
stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.
This passage has not yet been translated.
Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :
This passage has not yet been translated.
leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;
This passage has not yet been translated.
gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
This passage has not yet been translated.
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
This passage has not yet been translated.
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.
This passage has not yet been translated.