Romans · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?2. Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis ...3. Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredul...4. Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum...5. Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemu...6. secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus ...7. Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsiu...8. et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) ...9. Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Ju...10. sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :11. non est intelligens, non est requirens Deum.12. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui f...13. Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose ageban...14. quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :15. veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :16. contritio et infelicitas in viis eorum :17. et viam pacis non cognoverunt :18. non est timor Dei ante oculos eorum.19. Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege ...20. quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram ill...21. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificat...22. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super om...23. omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.24. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ es...25. quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsiu...26. in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc temp...27. Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Fac...28. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.29. An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :30. quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex...31. Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?
This passage has not yet been translated.
Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
This passage has not yet been translated.
Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.
This passage has not yet been translated.
Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.
This passage has not yet been translated.
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?
This passage has not yet been translated.
secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?
This passage has not yet been translated.
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?
This passage has not yet been translated.
et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
This passage has not yet been translated.
Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
This passage has not yet been translated.
sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :
This passage has not yet been translated.
non est intelligens, non est requirens Deum.
This passage has not yet been translated.
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
This passage has not yet been translated.
Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :
This passage has not yet been translated.
quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
This passage has not yet been translated.
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
This passage has not yet been translated.
contritio et infelicitas in viis eorum :
This passage has not yet been translated.
et viam pacis non cognoverunt :
This passage has not yet been translated.
non est timor Dei ante oculos eorum.
This passage has not yet been translated.
Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :
This passage has not yet been translated.
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
This passage has not yet been translated.
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.
This passage has not yet been translated.
Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :
This passage has not yet been translated.
omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
This passage has not yet been translated.
Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
This passage has not yet been translated.
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
This passage has not yet been translated.
in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
This passage has not yet been translated.
Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.
This passage has not yet been translated.
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
This passage has not yet been translated.
An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :
This passage has not yet been translated.
quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
This passage has not yet been translated.
Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.
This passage has not yet been translated.