Romans · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?2. Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, s...3. Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum...4. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, ...5. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justifica...6. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fe...7. Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.8. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.9. Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in ...10. Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ?...11. Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, q...12. et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circum...13. Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres ...14. Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita est fides, aboli...15. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.16. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni sem...17. (sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) a...18. qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gen...19. Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emort...20. In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed conf...21. plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.22. Ideo et reputatum est illi ad justitiam.23. Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est...24. sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui...25. qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter...Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?
This passage has not yet been translated.
Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
This passage has not yet been translated.
Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
This passage has not yet been translated.
Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
This passage has not yet been translated.
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
This passage has not yet been translated.
Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :
This passage has not yet been translated.
Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
This passage has not yet been translated.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
This passage has not yet been translated.
Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
This passage has not yet been translated.
Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ? Non in circumcisione, sed in præputio.
This passage has not yet been translated.
Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio : ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam :
This passage has not yet been translated.
et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
This passage has not yet been translated.
Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi : sed per justitiam fidei.
This passage has not yet been translated.
Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.
This passage has not yet been translated.
Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.
This passage has not yet been translated.
Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
This passage has not yet been translated.
(sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt :
This passage has not yet been translated.
qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.
This passage has not yet been translated.
Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.
This passage has not yet been translated.
In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :
This passage has not yet been translated.
plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
This passage has not yet been translated.
Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
This passage has not yet been translated.
Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :
This passage has not yet been translated.
sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
This passage has not yet been translated.
qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
This passage has not yet been translated.