Wisdom · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se ang...2. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subita...3. dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spirit...4. Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem il...5. ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos...6. Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit no...7. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimu...8. Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid co...9. Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,10. et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum p...11. aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitu...12. aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër co...13. sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem n...14. Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :15. quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et...16. Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eo...17. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domi...18. Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultio...19. Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ;20. sumet scutum inexpugnabile æquitatem.21. Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis ...22. Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato a...23. Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in il...24. Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti ...Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
This passage has not yet been translated.
Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ;
This passage has not yet been translated.
dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
This passage has not yet been translated.
Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore ;
This passage has not yet been translated.
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
This passage has not yet been translated.
Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
This passage has not yet been translated.
Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles : viam autem Domini ignoravimus.
This passage has not yet been translated.
Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?
This passage has not yet been translated.
Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,
This passage has not yet been translated.
et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus ;
This passage has not yet been translated.
aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem : commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;
This passage has not yet been translated.
aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius :
This passage has not yet been translated.
sic et nos nati continuo desivimus esse ; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.
This passage has not yet been translated.
Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :
This passage has not yet been translated.
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
This passage has not yet been translated.
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
This passage has not yet been translated.
Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini : quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
This passage has not yet been translated.
Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
This passage has not yet been translated.
Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ;
This passage has not yet been translated.
sumet scutum inexpugnabile æquitatem.
This passage has not yet been translated.
Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
This passage has not yet been translated.
Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
This passage has not yet been translated.
Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
This passage has not yet been translated.
Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
This passage has not yet been translated.