Wisdom · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.2. Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ.3. Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vo...4. Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissi...5. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicasti...6. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum ...7. Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter ...8. Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magn...9. Fortioribus autem fortior instat cruciatio.10. Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei : ut discatis sapient...11. Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui di...12. Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis...13. Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia : et facile vid...14. Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.15. Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem en...16. Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaver...17. Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se...18. Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.19. Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum ...20. incorruptio autem facit esse proximum Deo.21. Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.22. Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, dilig...23. diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.24. Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, e...25. Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo n...26. Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex ...27. Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.
This passage has not yet been translated.
Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ.
This passage has not yet been translated.
Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
This passage has not yet been translated.
Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo : qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
This passage has not yet been translated.
Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
This passage has not yet been translated.
Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
This passage has not yet been translated.
Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur.
This passage has not yet been translated.
Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
This passage has not yet been translated.
Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
This passage has not yet been translated.
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei : ut discatis sapientiam, et non excidatis.
This passage has not yet been translated.
Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
This passage has not yet been translated.
Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam.
This passage has not yet been translated.
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia : et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
This passage has not yet been translated.
Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
This passage has not yet been translated.
Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
This passage has not yet been translated.
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
This passage has not yet been translated.
Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
This passage has not yet been translated.
Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
This passage has not yet been translated.
Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;
This passage has not yet been translated.
incorruptio autem facit esse proximum Deo.
This passage has not yet been translated.
Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
This passage has not yet been translated.
Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :
This passage has not yet been translated.
diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.
This passage has not yet been translated.
Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei : sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
This passage has not yet been translated.
Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
This passage has not yet been translated.
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
This passage has not yet been translated.
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
This passage has not yet been translated.