Sirach · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.2. Benefac justo, et invenies retributionem magnam : et si non ab...3. Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas...4. Da misericordi, et ne suscipias peccatorem : et impiis et pecc...5. Da bono, et non receperis peccatorem.6. Benefac humili, et non dederis impio : prohibe panes illi dari...7. nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris ...8. Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.9. In bonis viri, inimici illius in tristitia : et in malitia ill...10. Non credas inimico tuo in æternum : sicut enim æramentum ærugi...11. et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi ...12. Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne fo...13. Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus q...14. Una hora tecum permanebit : si autem declinaveris, non supportabit.15. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur u...16. In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, no...17. Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.18. In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodie...19. Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commut...Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
This passage has not yet been translated.
Benefac justo, et invenies retributionem magnam : et si non ab ipso, certe a Domino.
This passage has not yet been translated.
Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti : quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.
This passage has not yet been translated.
Da misericordi, et ne suscipias peccatorem : et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ.
This passage has not yet been translated.
Da bono, et non receperis peccatorem.
This passage has not yet been translated.
Benefac humili, et non dederis impio : prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit :
This passage has not yet been translated.
nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.
This passage has not yet been translated.
Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
This passage has not yet been translated.
In bonis viri, inimici illius in tristitia : et in malitia illius, amicus agnitus est.
This passage has not yet been translated.
Non credas inimico tuo in æternum : sicut enim æramentum æruginat nequitia illius :
This passage has not yet been translated.
et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo.
This passage has not yet been translated.
Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.
This passage has not yet been translated.
Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis ? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus.
This passage has not yet been translated.
Una hora tecum permanebit : si autem declinaveris, non supportabit.
This passage has not yet been translated.
In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.
This passage has not yet been translated.
In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine.
This passage has not yet been translated.
Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.
This passage has not yet been translated.
In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas.
This passage has not yet been translated.
Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.
This passage has not yet been translated.