Sirach · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et...2. Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe ...3. Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut cr...4. Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine...5. quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero recep...6. Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera i...7. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non defle...8. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.9. Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem ven...10. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.11. Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus sp...12. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut ...13. Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribul...14. Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacienti...15. Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegen...16. Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias...17. Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?18. Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qu...19. Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui d...20. Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illi...21. Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam ha...22. dicentes : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Dom...23. Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius ...Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
This passage has not yet been translated.
Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis.
This passage has not yet been translated.
Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
This passage has not yet been translated.
Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe :
This passage has not yet been translated.
quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
This passage has not yet been translated.
Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce.
This passage has not yet been translated.
Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
This passage has not yet been translated.
Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.
This passage has not yet been translated.
Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.
This passage has not yet been translated.
Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
This passage has not yet been translated.
Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
This passage has not yet been translated.
Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ?
This passage has not yet been translated.
Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
This passage has not yet been translated.
Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !
This passage has not yet been translated.
Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo !
This passage has not yet been translated.
Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas !
This passage has not yet been translated.
Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?
This passage has not yet been translated.
Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
This passage has not yet been translated.
Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
This passage has not yet been translated.
Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
This passage has not yet been translated.
Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
This passage has not yet been translated.
Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
This passage has not yet been translated.