Sirach · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia...2. Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.3. Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exqu...4. Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab il...5. Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.6. Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orat...7. Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit pat...8. Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet h...9. In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,10. ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in ...11. Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem mat...12. Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi glor...13. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pat...14. Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vi...15. et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute...16. Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :17. et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis comm...18. Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a...19. Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum glor...20. Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies...21. quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.22. Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : ...23. Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre ...24. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in plurib...25. Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :26. multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate de...27. Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in ...28. Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus cord...29. Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.30. Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radi...31. Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet ...32. Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in o...33. Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :34. et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus ...Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
This passage has not yet been translated.
Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
This passage has not yet been translated.
Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
This passage has not yet been translated.
Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
This passage has not yet been translated.
Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
This passage has not yet been translated.
Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.
This passage has not yet been translated.
Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.
This passage has not yet been translated.
Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
This passage has not yet been translated.
In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
This passage has not yet been translated.
ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
This passage has not yet been translated.
Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.
This passage has not yet been translated.
Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio.
This passage has not yet been translated.
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
This passage has not yet been translated.
Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :
This passage has not yet been translated.
et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
This passage has not yet been translated.
Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :
This passage has not yet been translated.
et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
This passage has not yet been translated.
Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !
This passage has not yet been translated.
Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
This passage has not yet been translated.
Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :
This passage has not yet been translated.
quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
This passage has not yet been translated.
Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
This passage has not yet been translated.
Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
This passage has not yet been translated.
In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
This passage has not yet been translated.
Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :
This passage has not yet been translated.
multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
This passage has not yet been translated.
Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.
This passage has not yet been translated.
Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
This passage has not yet been translated.
Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
This passage has not yet been translated.
Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
This passage has not yet been translated.
Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
This passage has not yet been translated.
Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.
This passage has not yet been translated.
Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :
This passage has not yet been translated.
et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
This passage has not yet been translated.