Sirach · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. In lapide luteo lapidatus est piger : et omnes loquentur super...2. De stercore boum lapidatus est piger : et omnis qui tetigerit ...3. Confusio patris est de filio indisciplinato : filia autem in d...4. Filia prudens hæreditas viro suo : nam quæ confundit, in contu...5. Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur ...6. Musica in luctu importuna narratio : flagella et doctrina in o...7. Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.8. Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem d...9. Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in f...10. Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus : et supra fatuum p...11. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :12. nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.13. Luctus mortui septem dies : fatui autem et impii omnes dies vi...14. Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.15. Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaber...16. Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in s...17. Super plumbum quid gravabitur ? et quod illi aliud nomen quam fatuus ?18. Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam homi...19. Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non disso...20. Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.21. Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra...22. sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timori...23. Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metue...24. Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum.25. Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui convi...26. Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes : est enim reg...27. si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : ex...28. Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis i...29. In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in...30. Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur : sic et ante...31. Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam...32. Omnis qui audiet cavebit se ab eo.33. Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum ce...In lapide luteo lapidatus est piger : et omnes loquentur super aspernationem illius.
This passage has not yet been translated.
De stercore boum lapidatus est piger : et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.
This passage has not yet been translated.
Confusio patris est de filio indisciplinato : filia autem in deminoratione fiet.
This passage has not yet been translated.
Filia prudens hæreditas viro suo : nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.
This passage has not yet been translated.
Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur : ab utrisque autem inhonorabitur.
This passage has not yet been translated.
Musica in luctu importuna narratio : flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
This passage has not yet been translated.
Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.
This passage has not yet been translated.
Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
This passage has not yet been translated.
Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in fine narrationis dicit : Quis est hic ?
This passage has not yet been translated.
Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus : et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
This passage has not yet been translated.
Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :
This passage has not yet been translated.
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
This passage has not yet been translated.
Luctus mortui septem dies : fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.
This passage has not yet been translated.
Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.
This passage has not yet been translated.
Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.
This passage has not yet been translated.
Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
This passage has not yet been translated.
Super plumbum quid gravabitur ? et quod illi aliud nomen quam fatuus ?
This passage has not yet been translated.
Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
This passage has not yet been translated.
Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
This passage has not yet been translated.
Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.
This passage has not yet been translated.
Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt :
This passage has not yet been translated.
sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
This passage has not yet been translated.
Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.
This passage has not yet been translated.
Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum.
This passage has not yet been translated.
Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
This passage has not yet been translated.
Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes : est enim regressus. Ad amicum
This passage has not yet been translated.
si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his omnibus effugiet amicus.
This passage has not yet been translated.
Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris.
This passage has not yet been translated.
In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis.
This passage has not yet been translated.
Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.
This passage has not yet been translated.
Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam : et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
This passage has not yet been translated.
Omnis qui audiet cavebit se ab eo.
This passage has not yet been translated.
Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me ?
This passage has not yet been translated.