Spreuken · 20
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his de...2. Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum p...3. Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem...4. Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et...5. Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sa...6. Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis...7. Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios d...8. Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.9. Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?10. Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile es...11. Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.12. Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.13. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tu...14. Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, ...15. Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.16. Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro e...17. Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus...18. Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda s...19. Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat l...20. Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in ...21. hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedi...22. Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.23. Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa ...24. A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intellig...25. Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.26. Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.27. Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secret...28. Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clement...29. Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.30. Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.
Deze passage is nog niet vertaald.
Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
Deze passage is nog niet vertaald.
Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.
Deze passage is nog niet vertaald.
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
Deze passage is nog niet vertaald.
hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.
Deze passage is nog niet vertaald.
A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
Deze passage is nog niet vertaald.
Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.
Deze passage is nog niet vertaald.