Common of Abbots
Entrance
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus.
This passage has not yet been translated.
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
This passage has not yet been translated.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. ℟. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. ℟. Amen.
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus.
This passage has not yet been translated.
Collect
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti N. Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
This passage has not yet been translated.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Through our Lord Jesus Christ, your Son, who lives and reigns with you in the unity of the Holy Spirit, God, for ever and ever.
Amen.
Amen.
Reading
⋯
Individual passages
1. Léctio libri Sapiéntiæ Diléctus Deo et homínibus, cujus memóri...Léctio libri Sapiéntiæ Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
This passage has not yet been translated.
Graduale
⋯
Individual passages
1. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti...Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. ℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
This passage has not yet been translated.
Alleluia
⋯
Individual passages
1. Allelúja, allelúja. ℣. Justus ut palma florébit: sicut cedrus ...Allelúja, allelúja. ℣. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
This passage has not yet been translated.
Tract
⋯
Individual passages
1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣...Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Happy the man who fears the Lord, who greatly delights in His commands. V. His posterity shall be mighty upon the earth; the upright generation shall be blessed. V. Wealth and riches shall be in his house; his generosity shall endure forever.
Gospel
⋯
Individual passages
1. Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore...Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
This passage has not yet been translated.
Offertory
⋯
Individual passages
1. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labió...Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
This passage has not yet been translated.
Secret
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus N. Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
This passage has not yet been translated.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Through our Lord Jesus Christ, your Son, who lives and reigns with you in the unity of the Holy Spirit, God, for ever and ever.
Amen.
Amen.
Communion
⋯
Individual passages
1. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíl...Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.
The faithful and prudent servant is the one whom his master has set over his household, to give them their measure of wheat at the proper time.
Postcommunion
Protégat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus N. Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.