Common of a Bishop and Confessor – Second Mass
Entrance
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui.
This passage has not yet been translated.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
This passage has not yet been translated.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. ℟. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. ℟. Amen.
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui.
This passage has not yet been translated.
Collect
℣. Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis.
This passage has not yet been translated.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Through our Lord Jesus Christ, your Son, who lives and reigns with you in the unity of the Holy Spirit, God, for ever and ever.
Amen.
Amen.
Reading
⋯
Individual passages
1. Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos Fratres: Plur...Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: Jesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cœlis factus: qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, déinde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.
This passage has not yet been translated.
Graduale
⋯
Individual passages
1. Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exsultatione e...Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exsultatione exsultabunt. ℣. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo.
This passage has not yet been translated.
Alleluia
⋯
Individual passages
1. Alleluia, alleluia. ℣. Iuravit Dominus, et non pænitebit eum: ...Alleluia, alleluia. ℣. Iuravit Dominus, et non pænitebit eum: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. Alleluia.
This passage has not yet been translated.
Alleluia in Eastertide
⋯
Individual passages
1. Allelúja, allelúja. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu...Allelúja, allelúja.
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
℣. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
This passage has not yet been translated.
Tract
⋯
Individual passages
1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ...Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
This passage has not yet been translated.
Gospel
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Continuation of the holy Gospel according to Matthew.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamólias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.
This passage has not yet been translated.
Offertory
⋯
Individual passages
1. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exa...Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
This passage has not yet been translated.
Secret
Sancti N. Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet.
This passage has not yet been translated.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Through our Lord Jesus Christ, your Son, who lives and reigns with you in the unity of the Holy Spirit, God, for ever and ever.
Amen.
Amen.
Communion
⋯
Individual passages
1. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem...Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
This passage has not yet been translated.
Postcommunion
Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur.