Common of a Bishop and Martyr

Order
Text view
Text view
Text size
18 px
Design and download PDF

Entrance

⋯
Latin

Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum.

English

This passage has not yet been translated.

Latin

Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.

English

This passage has not yet been translated.

Latin

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. ℟. Amen.

English

Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. ℟. Amen.

Latin

Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum.

English

This passage has not yet been translated.

Collect

⋯
Latin

Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat.

English

This passage has not yet been translated.

Latin

Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

English

Through our Lord Jesus Christ, your Son, who lives and reigns with you in the unity of the Holy Spirit, God, for ever and ever.

Latin

Amen.

English

Amen.

Reading

⋯
jac 1,12–18
Latin

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli

Caríssimi: Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Nemo, cum tentátur, dicat, quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus et illéctus. Deinde Concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. Nolíte itaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium aliquod creatúræ ejus.

English

This passage has not yet been translated.

Graduale

⋯
Latin

Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.

English

This passage has not yet been translated.

Alleluia

⋯
Latin

Allelúja, allelúja

Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

English

This passage has not yet been translated.

Tract

⋯
Latin

Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.

℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.

℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

English

This passage has not yet been translated.

Gospel

⋯
Latin

Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Lucam.

English

Continuation of the holy Gospel according to Luke.

lc 14,26–33
Latin

In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.

English

This passage has not yet been translated.

Offertory

⋯
Latin

Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)

English

This passage has not yet been translated.

Secret

⋯
Latin

Hóstias tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.

English

This passage has not yet been translated.

Latin

Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

English

Through our Lord Jesus Christ, your Son, who lives and reigns with you in the unity of the Holy Spirit, God, for ever and ever.

Latin

Amen.

English

Amen.

Communion

⋯
Latin

Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in coelo fidélis. (Allelúja.)

English

This passage has not yet been translated.

Postcommunion

⋯
Latin

Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.