S. Bonifatii Episcopi et Martyris

III. Klasse Rot 📅 5. Juni Gloria

Commune: Commune Unius Martyris

Im Kalender:

Introitus

Latein
Exsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo: et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis. Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri narravérunt opus, quod operátus es in diébus eórum. Exsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo: et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui multitúdinem populórum, beáti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis zelo, ad agnitiónem tui nóminis vocáre dignátus es: concéde propítius; ut, cujus sollémnia cólimus, étiam patrocínia sentiámus.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio libri Sapiéntiæ Laudémus viros gloriósos et paréntes nostros in generatióne sua. Multam glóriam fecit Dóminus magnificéntia sua a sǽculo. Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua præditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum, et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba. In perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina scripturárum. Hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes: pacificántes in dómibus suis. Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus. Qui de illis nati sunt, reliquérunt nomen narrándi laudes eórum. Et sunt, quorum non est memória: periérunt, quasi qui non fúerint: et nati sunt, quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis. Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes. ℣. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis: quóniam, quod est honóris, glóriæ et virtútis Dei, et qui est ejus Spíritus, super vos requiéscet. Allelúja, allelúja. Declinábo super eum quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam. Allelúja.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequántur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudete et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis.
Deutsch

Offertorium

Latein
Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper, quóniam a dextris est mihi ne commóvear. (Allelúja.)
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Super has hóstias, Dómine, quǽsumus, benedíctio copiósa descéndat: quæ et sanctificatiónem nostram misericórditer operátur; et de sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis fáciat sollemnitáte gaudére.
Deutsch

Communio

Latein
Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo: sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. (Allelúja.)
Deutsch

Postcommunio

Latein
Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut nobis sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis pia non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernári.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. ℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. ℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Deutsch

S. Bonifatii Episcopi et Martyris ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 5. Juni begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.