S. Cæciliæ Virginis et Martyris

III. Klasse Weiß 📅 22. November Gloria

Commune: Commune Unius Martyris

Im Kalender:

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui nos ánnua beátæ Cæcíliæ Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte lætíficas: da, ut, quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja, allelúja. Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. Allelúja.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Hæc hóstia, Dómine, placatiónis et laudis, quǽsumus: ut, intercedénte beáta Cæcília Vírgine et Mártyre tua, nos propitiatióne tua dignos semper effíciat.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus sanctis Virgínibus et Martýribus tuis N. et N.: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Deutsch

Introitus

Aus dem Commune übernommen

Latein
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Aus dem Commune übernommen

Latein
Léctio libri Sapiéntiæ Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Deutsch

Tractus

Aus dem Commune übernommen

Latein
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. ℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. ℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Deutsch

Evangelium

Aus dem Commune übernommen

Latein
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Deutsch

Offertorium

Aus dem Commune übernommen

Latein
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Deutsch

Communio

Aus dem Commune übernommen

Latein
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Deutsch

S. Cæciliæ Virginis et Martyris ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 22. November begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.