Ss. Innocentium

II. Klasse Rot 📅 28. Dezember Credo
Im Kalender:

Introitus

Latein
Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimicos tuos. Dómine, Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimicos tuos.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, cujus hodierna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur.
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli In diébus illis: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadragínta quatuor mília, habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cœlo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi sequúntur Agnum, quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno: et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. ℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja. Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Latein
Effudérunt sánguinem Sanctórum, velut aquam, in circuitu Jerúsalem, ℣. Et non erat, qui sepelíret. ℣. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est super terram.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secundum Matthǽum In illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum, et esto ibi, usque dum dicam tibi. Futúrum est enim, ut Heródes quærat Púerum ad perdéndum eum. Qui consúrgens accépit Púerum et Matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum: et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum. Tunc Heródes videns, quóniam illúsus esset a Magis, irátus est valde, et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem et in ómnibus fínibus ejus, a bimátu et infra, secúndum tempus, quod exquisíerat a Magis. Tunc adimplétum est, quod dictum est per Jeremíam Prophetam dicéntem: Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.
Deutsch

Offertorium

Latein
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
Sanctórum tuórum, Dómine, nobis pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet, et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Deutsch

Communio

Latein
Vox in Rama audíta est, plorátus, et ululátus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.
Deutsch

Postcommunio

Latein
Votíva, Dómine, dona percépimus: quæ Sanctórum nobis précibus, et præséntis, quǽsumus, vitæ páriter et ætérnæ tríbue conférre subsídium.
Deutsch

Ss. Innocentium ist ein Fest II. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 28. Dezember begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.