Psalms · 34
Verses
⋯
Individual passages
1. Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.2. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.3. Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ...4. Confundantur et revereantur quærentes animam meam ; avertantur...5. Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coar...6. Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini perseq...7. Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; superv...8. Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit app...9. Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super sa...10. Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens i...11. Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.12. Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.13. Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humilia...14. Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quas...15. Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ; congregata sunt s...16. Dissipati sunt, nec compuncti ; tentaverunt me, subsannaverunt...17. Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate ...18. Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.19. Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderun...20. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia ter...21. Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! vid...22. Vidisti, Domine : ne sileas ; Domine, ne discedas a me.23. Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, i...24. Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non su...25. Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ; nec d...26. Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; i...27. Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant se...28. Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ; tota die laudem tuam.Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.
This passage has not yet been translated.
Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
This passage has not yet been translated.
Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum.
This passage has not yet been translated.
Confundantur et revereantur quærentes animam meam ; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
This passage has not yet been translated.
Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
This passage has not yet been translated.
Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
This passage has not yet been translated.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.
This passage has not yet been translated.
Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
This passage has not yet been translated.
Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
This passage has not yet been translated.
Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.
This passage has not yet been translated.
Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
This passage has not yet been translated.
Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.
This passage has not yet been translated.
Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
This passage has not yet been translated.
Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
This passage has not yet been translated.
Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
This passage has not yet been translated.
Dissipati sunt, nec compuncti ; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ; frenduerunt super me dentibus suis.
This passage has not yet been translated.
Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam.
This passage has not yet been translated.
Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
This passage has not yet been translated.
Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
This passage has not yet been translated.
Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
This passage has not yet been translated.
Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
This passage has not yet been translated.
Vidisti, Domine : ne sileas ; Domine, ne discedas a me.
This passage has not yet been translated.
Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam.
This passage has not yet been translated.
Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
This passage has not yet been translated.
Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ; nec dicant : Devoravimus eum.
This passage has not yet been translated.
Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
This passage has not yet been translated.
Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
This passage has not yet been translated.
Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ; tota die laudem tuam.
This passage has not yet been translated.