Psalms · 35
Verses
⋯
Individual passages
1. In finem. Servo Domini ipsi David.2. Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei a...3. Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas...4. Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut be...5. Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non...6. Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.7. Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Hom...8. quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii aute...9. Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tu...10. quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.11. Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam h...12. Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.13. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec p...In finem. Servo Domini ipsi David.
This passage has not yet been translated.
Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
This passage has not yet been translated.
Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
This passage has not yet been translated.
Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
This passage has not yet been translated.
Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.
This passage has not yet been translated.
Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
This passage has not yet been translated.
Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
This passage has not yet been translated.
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
This passage has not yet been translated.
Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
This passage has not yet been translated.
quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
This passage has not yet been translated.
Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
This passage has not yet been translated.
Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
This passage has not yet been translated.
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
This passage has not yet been translated.