1. Timotheus 2

Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Prima 2

1

Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :

2

pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :

3

hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,

4

qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

5

Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :

6

qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :

7

in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

8

Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.

9

Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa :

10

sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

11

Mulier in silentio discat cum omni subjectione.

12

Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.

13

Adam enim primus formatus est : deinde Heva :

14

et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

15

Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

1. Timotheus 2 (Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Prima 2) in der lateinischen Überlieferung der Vulgata Clementina.