Kohelet (Prediger) 11

Liber Ecclesiastes 11

1

Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.

2

Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.

3

Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.

4

Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet.

5

Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

6

Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit.\

7

Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.

8

Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.

9

Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

10

Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt.

Kohelet (Prediger) 11 (Liber Ecclesiastes 11) in der lateinischen Überlieferung der Vulgata Clementina.