1 Corinthians · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores ...2. Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.3. Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano di...4. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum ...5. Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus ...6. Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos...7. Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ?...8. Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regna...9. Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam...10. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : ...11. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et...12. et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et bened...13. blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi f...14. Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.15. Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non m...16. Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.17. Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et...18. Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.19. Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam n...20. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.21. Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiri...Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
This passage has not yet been translated.
Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
This passage has not yet been translated.
Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.
This passage has not yet been translated.
Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.
This passage has not yet been translated.
Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
This passage has not yet been translated.
Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
This passage has not yet been translated.
Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
This passage has not yet been translated.
Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
This passage has not yet been translated.
Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
This passage has not yet been translated.
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.
This passage has not yet been translated.
Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
This passage has not yet been translated.
et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :
This passage has not yet been translated.
blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
This passage has not yet been translated.
Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
This passage has not yet been translated.
Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
This passage has not yet been translated.
Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
This passage has not yet been translated.
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
This passage has not yet been translated.
Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
This passage has not yet been translated.
Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
This passage has not yet been translated.
Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
This passage has not yet been translated.
Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?
This passage has not yet been translated.