Wisdom · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tæ...2. Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuer...3. qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundet...4. Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memor...5. Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio f...6. Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tam...7. Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos...8. Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit qu...9. nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus sig...10. Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veteran...11. sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum e...12. Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et con...13. Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.14. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.15. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est ali...16. Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis ...17. Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ve...18. Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eu...19. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentia...20. Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex s...21. Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.22. Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt just...23. Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem ...24. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :25. imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
This passage has not yet been translated.
Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :
This passage has not yet been translated.
qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.
This passage has not yet been translated.
Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
This passage has not yet been translated.
Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur.
This passage has not yet been translated.
Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
This passage has not yet been translated.
Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis.
This passage has not yet been translated.
Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :
This passage has not yet been translated.
nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
This passage has not yet been translated.
Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis :
This passage has not yet been translated.
sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur.
This passage has not yet been translated.
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
This passage has not yet been translated.
Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
This passage has not yet been translated.
Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
This passage has not yet been translated.
Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.
This passage has not yet been translated.
Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
This passage has not yet been translated.
Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.
This passage has not yet been translated.
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
This passage has not yet been translated.
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
This passage has not yet been translated.
Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
This passage has not yet been translated.
Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.
This passage has not yet been translated.
Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
This passage has not yet been translated.
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
This passage has not yet been translated.
Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :
This passage has not yet been translated.
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
This passage has not yet been translated.