Ezechiel 15

Prophetia Ezechielis 15

1

Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2

Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum ?

3

numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?

4

Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?

5

Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?

6

Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.

7

Et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,

8

et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.

Ezechiel 15 (Prophetia Ezechielis 15) in der lateinischen Überlieferung der Vulgata Clementina.