Johannes · 7
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat ...2. Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.3. Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in J...4. Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam ess...5. Neque enim fratres ejus credebant in eum.6. Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus aut...7. Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimo...8. Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad di...9. Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.10. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad di...11. Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?12. Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Q...13. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.14. Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.15. Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum...16. Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ...17. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina...18. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem ...19. Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?20. Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæm...21. Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :22. propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse...23. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex...24. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.25. Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quær...26. et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cogno...27. Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo sc...28. Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis...29. Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.30. Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus...31. De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christu...32. Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserun...33. Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et ...34. Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potes...35. Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia n...36. quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenieti...37. In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et cla...38. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eju...39. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in ...40. Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant :...41. Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numq...42. nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem ...43. Dissensio itaque facta est in turba propter eum.44. Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo mis...45. Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt...46. Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.47. Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?48. numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?49. sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.50. Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus ...51. Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ips...52. Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scr...53. Et reversi sunt unusquisque in domum suam.Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
Hierna trok Jezus rond in Galilea; Hij wilde namelijk niet in Judea rondtrekken, omdat de Joden Hem probeerden te doden.
Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.
Het Joodse feest van de loofhutten was echter nabij.
Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
Zijn broers zeiden dan tegen Hem: Vertrek van hier en ga naar Judea, zodat ook uw leerlingen de werken zien die U doet.
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
Niemand immers doet iets in het verborgene en zoekt zelf in het openbaar te zijn; als U deze dingen doet, openbaar Uzelf aan de wereld.
Neque enim fratres ejus credebant in eum.
Want ook zijn broers geloofden niet in Hem.
Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.
Jezus zei dan tegen hen: Mijn tijd is nog niet gekomen; maar jullie tijd is altijd gereed.
Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
De wereld kan jullie niet haten; maar Mij haat zij, omdat Ik van haar getuig dat haar werken slecht zijn.
Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.
Gaan jullie op naar dit feest; Ik ga niet op naar dit feest, omdat mijn tijd nog niet vervuld is.
Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
Nadat Hij dit gezegd had, bleef Hij in Galilea.
Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
Toen echter zijn broers waren opgegaan, ging ook Hijzelf op naar het feest, niet openlijk, maar als in het verborgene.
Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?
De Joden zochten Hem dan op het feest en zeiden: Waar is Hij?
Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
En er was veel gemurmureer over Hem onder de menigte. Sommigen zeiden namelijk: Hij is goed. Anderen zeiden echter: Nee, maar Hij misleidt de menigten.
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
Niemand sprak echter openlijk over Hem uit vrees voor de Joden.
Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
Toen het feest al halverwege was, ging Jezus op naar de tempel en onderwees.
Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?
En de Joden verwonderden zich en zeiden: Hoe kent Deze de Schriften, terwijl Hij ze niet geleerd heeft?
Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
Jezus antwoordde hun en zei: Mijn leer is niet van Mij, maar van Hem die Mij gezonden heeft.
Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
Als iemand zijn wil wil doen, zal hij van de leer erkennen of zij uit God is, of dat Ik uit Mijzelf spreek.
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
Wie uit zichzelf spreekt, zoekt zijn eigen eer; maar wie de eer zoekt van Hem die hem gezonden heeft, die is waarachtig, en onrecht is in hem niet.
Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?
Heeft Mozes jullie niet de wet gegeven? En niemand van jullie doet de wet.
Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?
Waarom probeert u Mij te doden? De menigte antwoordde en zei: U hebt een demon; wie probeert U te doden?
Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
Jezus antwoordde en zei tegen hen: Eén werk heb Ik gedaan, en jullie verwonderen je allemaal.
propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
Daarom heeft Mozes jullie de besnijdenis gegeven (niet omdat zij uit Mozes is, maar uit de vaderen), en op de sabbat besnijdt u een mens.
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
Als een mens op de sabbat de besnijdenis ontvangt, opdat de wet van Mozes niet verbroken wordt, bent u dan verontwaardigd op Mij, omdat Ik een heel mens gezond gemaakt heb op de sabbat?
Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
Oordeel niet naar het uiterlijk, maar oordeel een rechtvaardig oordeel.
Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?
Sommigen uit Jeruzalem zeiden dan: Is dit niet Hij die zij proberen te doden?
et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
En zie, Hij spreekt openlijk, en zij zeggen niets tegen Hem. Hebben de leiders werkelijk erkend dat Hij de Christus is?
Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
Maar wij weten van Hem waar Hij vandaan is; wanneer echter de Christus komt, weet niemand waar Hij vandaan is.
Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
Jezus riep dan in de tempel, terwijl Hij onderwees, en zei: Jullie kennen Mij en jullie weten waar Ik vandaan kom; en Ik ben niet uit Mijzelf gekomen, maar Hij die Mij gezonden heeft is waarachtig, die jullie niet kennen.
Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
Ik ken Hem, omdat Ik van Hem ben, en Hij heeft Mij gezonden.
Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
Zij probeerden Hem dan te grijpen; en niemand sloeg de hand aan Hem, omdat zijn uur nog niet gekomen was.
De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?
Velen uit de menigte echter geloofden in Hem en zeiden: Wanneer de Christus komt, zal Hij dan meer tekenen doen dan Hij hier doet?
Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
De farizeeën hoorden de menigte deze dingen over Hem mompelen; en de leiders en de farizeeën stuurden dienaars om Hem te grijpen.
Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
Jezus zei dan tegen hen: Nog een korte tijd ben Ik bij jullie, en Ik ga naar Hem die Mij gezonden heeft.
Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
Jullie zullen Mij zoeken en niet vinden; en waar Ik ben, kunnen jullie niet komen.
Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?
De Joden zeiden dan tegen elkaar: Waar zal Hij heen gaan, dat wij Hem niet zullen vinden? Zal Hij soms naar de verstrooiing onder de heidenen gaan en de heidenen onderwijzen?
quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
Wat is dit woord dat Hij zei: Jullie zullen Mij zoeken en niet vinden; en waar Ik ben, kunnen jullie niet komen?
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
Op de laatste dag echter, de grote dag van het feest, stond Jezus en riep: Als iemand dorst heeft, laat hij tot Mij komen en drinken.
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
Wie in Mij gelooft, zoals de Schrift zegt: Stromen van levend water zullen uit zijn binnenste vloeien.
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Dit zei Hij echter over de Geest, die zij die in Hem geloven zouden ontvangen; want de Geest was nog niet gegeven, omdat Jezus nog niet verheerlijkt was.
Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
Toen zij uit die menigte deze woorden van Hem hoorden, zeiden zij: Deze is werkelijk de profeet.
Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?
Anderen zeiden: Deze is de Christus. Sommigen zeiden echter: Komt de Christus soms uit Galilea?
nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?
Zegt de Schrift niet: Dat de Christus komt uit het zaad van David en uit het vlekje Betlehem, waar David was?
Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Er ontstond dus verdeeldheid onder de menigte om Hem.
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.
Sommigen van hen wilden Hem grijpen; maar niemand sloeg de hand aan Hem.
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?
De dienaars kwamen dan bij de hogepriesters en de farizeeën. En die zeiden tegen hen: Waarom hebben jullie Hem niet gebracht?
Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
De dienaars antwoordden: Nooit heeft een mens zo gesproken als deze mens.
Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?
De farizeeën antwoordden hun dan: Zijn jullie ook misleid?
numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?
Heeft soms iemand van de leiders in Hem geloofd, of van de farizeeën?
sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
Maar deze menigte, die de wet niet kent, is vervloekt.
Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
Nicodemus zei tegen hen, hij die 's nachts tot Hem gekomen was, die een van hen was:
Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?
Oordeelt onze wet soms een mens, tenzij het eerst van hem gehoord heeft en weet wat hij doet?
Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
Zij antwoordden en zeiden tegen hem: Ben jij ook een Galileeër? Onderzoek de Schriften en zie dat uit Galilea geen profeet opstaat.
Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
En ieder ging terug naar zijn huis.