Leviticus · 23
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :2. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini,...3. Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies...4. Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis tempo...5. Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :6. et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini e...7. Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus se...8. sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies a...9. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :10. Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis...11. qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro v...12. Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus im...13. Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ ol...14. Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque a...15. Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis mani...16. usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, q...17. ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duab...18. Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, e...19. Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostia...20. Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram D...21. Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne...22. Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis...23. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :24. Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit ...25. omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.26. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :27. Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeber...28. Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia di...29. Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de popul...30. et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.31. Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit ...32. Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die no...33. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :34. Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septim...35. Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne o...36. Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octa...37. Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sancti...38. exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis e...39. A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis...40. Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatul...41. Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : le...42. et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de gen...43. ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare feceri...44. Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :
Deze passage is nog niet vertaald.
et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,
Deze passage is nog niet vertaald.
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem :
Deze passage is nog niet vertaald.
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin.
Deze passage is nog niet vertaald.
Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
Deze passage is nog niet vertaald.
usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino
Deze passage is nog niet vertaald.
ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.
Deze passage is nog niet vertaald.
Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
Deze passage is nog niet vertaald.
Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
Deze passage is nog niet vertaald.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :
Deze passage is nog niet vertaald.
omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Deze passage is nog niet vertaald.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim cœtus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :
Deze passage is nog niet vertaald.
exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
Deze passage is nog niet vertaald.
A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.
Deze passage is nog niet vertaald.
Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
Deze passage is nog niet vertaald.
et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,
Deze passage is nog niet vertaald.
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
Deze passage is nog niet vertaald.
Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.
Deze passage is nog niet vertaald.