Micha · 1
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in dieb...2. Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : e...3. Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et cal...4. Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut c...5. In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod...6. Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur...7. Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus c...8. Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; fa...9. quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tet...10. In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pul...11. Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non ...12. Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus ; q...13. Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis : principium pecca...14. Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus menda...15. Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ; usque ad Od...16. Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata ...Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.
Deze passage is nog niet vertaald.
In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ? et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum :
Deze passage is nog niet vertaald.
quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quæ habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus ; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.
Deze passage is nog niet vertaald.
Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ; usque ad Odollam veniet gloria Israël.
Deze passage is nog niet vertaald.
Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.
Deze passage is nog niet vertaald.