Matteüs · 7
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Nolite judicare, ut non judicemini.2. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua me...3. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in o...4. aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo ...5. Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis e...6. Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestra...7. Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, e...8. Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pu...9. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem...10. aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?11. Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vest...12. Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos f...13. Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via...14. Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et ...15. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimenti...16. a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis...17. Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor ma...18. Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala ...19. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ign...20. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.21. Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum c...22. Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomin...23. Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a...24. Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur...25. et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, ...26. Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis eri...27. et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, ...28. Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur...29. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scr...Nolite judicare, ut non judicemini.
Deze passage is nog niet vertaald.
In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
Deze passage is nog niet vertaald.
aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?
Deze passage is nog niet vertaald.
aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !
Deze passage is nog niet vertaald.
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
Deze passage is nog niet vertaald.
a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
Deze passage is nog niet vertaald.
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :
Deze passage is nog niet vertaald.
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.
Deze passage is nog niet vertaald.