Numeri · 29
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vob...2. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum...3. et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas pe...4. unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :5. et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,6. præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocau...7. Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atqu...8. Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum...9. et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per...10. decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :11. et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto sole...12. Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit at...13. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos...14. et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per...15. et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :16. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrif...17. In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes d...18. sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes,...19. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrifici...20. Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anni...21. sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes,...22. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrifici...23. Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos annicu...24. sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes,...25. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrifici...26. Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos annicu...27. sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes,...28. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrifici...29. Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculo...30. sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes,...31. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrifici...32. Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos a...33. sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes,...34. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrifici...35. Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,36. offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum u...37. sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes,...38. et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrifici...39. Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota e...Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
Deze passage is nog niet vertaald.
et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
Deze passage is nog niet vertaald.
unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
Deze passage is nog niet vertaald.
præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
Deze passage is nog niet vertaald.
Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.
Deze passage is nog niet vertaald.
Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
Deze passage is nog niet vertaald.
et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
Deze passage is nog niet vertaald.
decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Deze passage is nog niet vertaald.
et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
Deze passage is nog niet vertaald.
et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Deze passage is nog niet vertaald.
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Deze passage is nog niet vertaald.
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Deze passage is nog niet vertaald.
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Deze passage is nog niet vertaald.
Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Deze passage is nog niet vertaald.
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Deze passage is nog niet vertaald.
Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Deze passage is nog niet vertaald.
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Deze passage is nog niet vertaald.
Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
Deze passage is nog niet vertaald.
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Deze passage is nog niet vertaald.
Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
Deze passage is nog niet vertaald.
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
Deze passage is nog niet vertaald.
sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
Deze passage is nog niet vertaald.