Romeinen · 16
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in minist...2. ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei ...3. Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu4. (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non sol...5. et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi...6. Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.7. Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos :...8. Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.9. Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn...10. Salutate Apellen probum in Christo.11. Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem ...12. Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salut...13. Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.14. Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et ...15. Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Oly...16. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ...17. Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et ...18. Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo v...19. Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo ig...20. Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velocite...21. Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et So...22. Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.23. Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat v...24. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.25. Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum,...26. (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum ...27. soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in ...Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
Deze passage is nog niet vertaald.
(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),
Deze passage is nog niet vertaald.
et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Apellen probum in Christo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
Deze passage is nog niet vertaald.
Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
Deze passage is nog niet vertaald.
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti
Deze passage is nog niet vertaald.
(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
Deze passage is nog niet vertaald.
soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Deze passage is nog niet vertaald.