Romeinen · 15
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustiner...2. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.3. Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Imp...4. Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt...5. Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in al...6. ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostr...7. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos...8. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propt...9. gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum ...10. Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.11. Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum ...12. Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget reger...13. Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo :...14. Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ...15. Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memo...16. ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evange...17. Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.18. Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Chr...19. in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sanct...20. Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Chri...21. sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, vid...22. Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibit...23. Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupidit...24. cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens vide...25. Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.26. Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facer...27. Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualiu...28. Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, ...29. Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis...30. Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, e...31. ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei ...32. ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.33. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :
Deze passage is nog niet vertaald.
gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
Deze passage is nog niet vertaald.
Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,
Deze passage is nog niet vertaald.
ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
Deze passage is nog niet vertaald.
Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis :
Deze passage is nog niet vertaald.
in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem :
Deze passage is nog niet vertaald.
sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis :
Deze passage is nog niet vertaald.
cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
Deze passage is nog niet vertaald.
ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,
Deze passage is nog niet vertaald.
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
Deze passage is nog niet vertaald.