Wijsheid van Jezus Sirach · 27
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Propter inopiam multi deliquerunt : et qui quærit locupletari ...2. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter ...3. conteretur cum delinquente delictum.4. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetu...5. Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia homini...6. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.7. Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ...8. Ante sermonem non laudes virum : hæc enim tentatio est hominum.9. Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi pode...10. Volatilia ad sibi similia conveniunt : et veritas ad eos qui o...11. Leo venationi insidiatur semper : sic peccata operantibus iniquitates.12. Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut ...13. In medio insensatorum serva verbum tempori : in medio autem co...14. Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.15. Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irrev...16. Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum au...17. Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ...18. Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.19. Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.20. Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amic...21. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proxi...22. Non illum sequaris, quoniam longe abest : effugit enim quasi c...23. ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio :24. denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.25. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.26. In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super ser...27. Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum.28. Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet : et plaga...29. Et qui foveam fodit incidet in eam : et qui statuit lapidem pr...30. Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non...31. Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insid...32. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem con...33. Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator contine...Propter inopiam multi deliquerunt : et qui quærit locupletari avertit oculum suum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum :
Deze passage is nog niet vertaald.
conteretur cum delinquente delictum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ante sermonem non laudes virum : hæc enim tentatio est hominum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris : et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Volatilia ad sibi similia conveniunt : et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Leo venationi insidiatur semper : sic peccata operantibus iniquitates.
Deze passage is nog niet vertaald.
Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur.
Deze passage is nog niet vertaald.
In medio insensatorum serva verbum tempori : in medio autem cogitantium assiduus esto.
Deze passage is nog niet vertaald.
Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.
Deze passage is nog niet vertaald.
Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.
Deze passage is nog niet vertaald.
Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
Deze passage is nog niet vertaald.
Non illum sequaris, quoniam longe abest : effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :
Deze passage is nog niet vertaald.
ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio :
Deze passage is nog niet vertaald.
denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.
Deze passage is nog niet vertaald.
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur : novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet : et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et qui foveam fodit incidet in eam : et qui statuit lapidem proximo offendet in eo : et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
Deze passage is nog niet vertaald.