Wijsheid van Jezus Sirach · 38
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus.2. A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.3. Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magn...4. Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non ab...5. Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?6. Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scie...7. In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigme...8. Pax enim Dei super faciem terræ.9. Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominu...10. Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.11. Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem,...12. etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera...13. Est enim tempus quando in manus illorum incurras :14. ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et ...15. Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manu...16. Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe ...17. Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et co...18. et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propt...19. a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et trist...20. In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundu...21. Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et mem...22. Noli oblivisci, neque enim est conversio : et huic nihil prode...23. Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et...24. In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare i...25. Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu ...26. Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves a...27. Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina ...28. Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transi...29. Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ...30. Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis o...31. Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabi...32. Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam...33. In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit vir...34. Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabi...35. Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte s...36. Sine his omnibus non ædificatur civitas,37. et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non tra...38. Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non ...39. sed creaturam ævi confirmabunt : et deprecatio illorum in oper...Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus.
Deze passage is nog niet vertaald.
A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
Deze passage is nog niet vertaald.
In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Pax enim Dei super faciem terræ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum, et ipse curabit te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico :
Deze passage is nog niet vertaald.
etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.
Deze passage is nog niet vertaald.
Est enim tempus quando in manus illorum incurras :
Deze passage is nog niet vertaald.
ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.
Deze passage is nog niet vertaald.
Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam :
Deze passage is nog niet vertaald.
et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem :
Deze passage is nog niet vertaald.
a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
Deze passage is nog niet vertaald.
In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Noli oblivisci, neque enim est conversio : et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie.
Deze passage is nog niet vertaald.
In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri : vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sine his omnibus non ædificatur civitas,
Deze passage is nog niet vertaald.
et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.
Deze passage is nog niet vertaald.
Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur :
Deze passage is nog niet vertaald.
sed creaturam ævi confirmabunt : et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.
Deze passage is nog niet vertaald.