Sefanja · 1
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, fili...2. Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :3. congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisc...4. Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes J...5. et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et ju...6. et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt...7. Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia p...8. Et erit : in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et s...9. et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen ...10. Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta pisci...11. Ululate, habitatores Pilæ : conticuit omnis populus Chanaan, d...12. Et erit in tempore illo : scrutabor Jerusalem in lucernis, et ...13. Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in dese...14. Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis. Vox ...15. Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calam...16. dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angul...17. Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino pecca...18. Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos ...Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :
Deze passage is nog niet vertaald.
congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris : et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;
Deze passage is nog niet vertaald.
et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ;
Deze passage is nog niet vertaald.
et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erit : in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;
Deze passage is nog niet vertaald.
et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ululate, habitatores Pilæ : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erit in tempore illo : scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara : tribulabitur ibi fortis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,
Deze passage is nog niet vertaald.
dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
Deze passage is nog niet vertaald.