Titus · 1
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem...2. in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ant...3. manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione...4. Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a D...5. Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas,...6. si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fide...7. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensato...8. sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,9. amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem...10. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores :...11. quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docent...12. Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses s...13. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ...14. non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversan...15. Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil ...16. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abom...Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
Deze passage is nog niet vertaald.
in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :
Deze passage is nog niet vertaald.
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :
Deze passage is nog niet vertaald.
Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
Deze passage is nog niet vertaald.
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
Deze passage is nog niet vertaald.
sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
Deze passage is nog niet vertaald.
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :
Deze passage is nog niet vertaald.
quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
Deze passage is nog niet vertaald.
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
Deze passage is nog niet vertaald.
non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Deze passage is nog niet vertaald.