Titus · 2
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :2. senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dile...3. anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo ...4. ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, fil...5. prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, su...6. Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.7. In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina,...8. verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, ver...9. Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non c...10. non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut do...11. Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,12. erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria...13. exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Sal...14. qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniqu...15. Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te ...Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :
Deze passage is nog niet vertaald.
senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
Deze passage is nog niet vertaald.
anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
Deze passage is nog niet vertaald.
ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
Deze passage is nog niet vertaald.
prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
Deze passage is nog niet vertaald.
In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
Deze passage is nog niet vertaald.
verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
Deze passage is nog niet vertaald.
non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
Deze passage is nog niet vertaald.
erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
Deze passage is nog niet vertaald.
exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
Deze passage is nog niet vertaald.
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
Deze passage is nog niet vertaald.