Tobit · 11
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio ...2. Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti p...3. Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur it...4. Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Toll...5. Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, u...6. Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe...7. Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, sta...8. Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod po...9. Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nun...10. Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currer...11. Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt amb...12. Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.13. Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.14. Et sustinuit quasi dimidiam fere horam : et cœpit albugo ex oc...15. Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque vi...16. Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes q...17. Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu c...18. Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et om...19. Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset ...20. Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tob...21. Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et sustinuit quasi dimidiam fere horam : et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum recepit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.
Deze passage is nog niet vertaald.
Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
Deze passage is nog niet vertaald.