Tobit · 12
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid poss...2. Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabi...3. Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxo...4. Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medie...5. Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in par...6. Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibu...7. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem De...8. Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauro...9. quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat pec...10. Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.11. Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occul...12. Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinq...13. Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.14. Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii ...15. Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante...16. Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt su...17. Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.18. Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum ben...19. Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo inv...20. Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem be...21. Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eu...22. Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : e...Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :
Deze passage is nog niet vertaald.
quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Voor deze passage is nog geen vertaling vrijgegeven.
Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.
Deze passage is nog niet vertaald.
Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.