Tobit · 13
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et di...2. quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reduc...3. Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laud...4. quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut v...5. Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salva...6. Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore con...7. Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ...8. Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo,...9. Ego autem et anima mea in eo lætabimur.10. Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et ...11. Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuu...12. Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut...13. Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.14. Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes ador...15. nomen enim magnum invocabunt in te.16. Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omne...17. Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur,...18. Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.19. Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civita...20. Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam clarita...21. Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex l...22. Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et pe...23. Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in s...Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum :
Deze passage is nog niet vertaald.
quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum :
Deze passage is nog niet vertaald.
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ego autem et anima mea in eo lætabimur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt :
Deze passage is nog niet vertaald.
nomen enim magnum invocabunt in te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui ædificaverint te.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
Deze passage is nog niet vertaald.
Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
Deze passage is nog niet vertaald.
Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur.
Deze passage is nog niet vertaald.
Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.
Deze passage is nog niet vertaald.