Tobit · 14
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est...2. Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice ...3. Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexa...4. Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu ti...5. In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et ...6. Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini :...7. Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ i...8. et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et in...9. et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël.10. Audite ergo, filii mei, patrem vestrum : servite Domino in ver...11. et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas,...12. Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic : sed quacumq...13. video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei.14. Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex N...15. invenitque eos incolumes in senectute bona : et curam eorum ge...16. Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudi...17. Omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita...Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
Deze passage is nog niet vertaald.
In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis :
Deze passage is nog niet vertaald.
Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur : ibique revertentur omnes timentes Deum,
Deze passage is nog niet vertaald.
et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea :
Deze passage is nog niet vertaald.
et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël.
Deze passage is nog niet vertaald.
Audite ergo, filii mei, patrem vestrum : servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi :
Deze passage is nog niet vertaald.
et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua.
Deze passage is nog niet vertaald.
Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic : sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc :
Deze passage is nog niet vertaald.
video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei.
Deze passage is nog niet vertaald.
Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos :
Deze passage is nog niet vertaald.
invenitque eos incolumes in senectute bona : et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum : et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit : viditque quintam generationem, filios filiorum suorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
Deze passage is nog niet vertaald.