Tobit · 9
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existim...2. Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiæ tuæ :3. tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et va...4. Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardaver...5. Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum...6. Tunc Raphaël assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos came...7. Indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ omnia quæ gesta sunt, fec...8. Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbe...9. et dixit : Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi vir...10. et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros,11. et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usqu...12. Cumque omnes dixissent : Amen : accesserunt ad convivium : sed...Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea.
Deze passage is nog niet vertaald.
Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiæ tuæ :
Deze passage is nog niet vertaald.
tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas.
Deze passage is nog niet vertaald.
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc Raphaël assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit : et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ omnia quæ gesta sunt, fecitque eum secum venire ad nuptias.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem : et exiliens, osculati sunt se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum,
Deze passage is nog niet vertaald.
et dixit : Benedicat te Deus Israël, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis :
Deze passage is nog niet vertaald.
et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros,
Deze passage is nog niet vertaald.
et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem : et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël, qui regnat in sæcula sæculorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque omnes dixissent : Amen : accesserunt ad convivium : sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.
Deze passage is nog niet vertaald.