Tobit · 8
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.2. Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidil...3. Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud ...4. Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge...5. Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sic...6. Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sani...7. Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te ...8. Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.9. Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem...10. Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et ...11. Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel s...12. Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteri...13. Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :14. Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepe...15. At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, r...16. Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, ...17. et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non con...18. Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobi...19. Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius bene...20. Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam...21. Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet o...22. Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, ...23. Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.24. De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit ...Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.
Deze passage is nog niet vertaald.
Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
Deze passage is nog niet vertaald.
Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.
Deze passage is nog niet vertaald.
At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,
Deze passage is nog niet vertaald.
et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.
Deze passage is nog niet vertaald.
Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.
Deze passage is nog niet vertaald.
Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.
Deze passage is nog niet vertaald.
De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret.
Deze passage is nog niet vertaald.