Tobit · 7
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.2. Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis ...3. Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ?...4. Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixer...5. Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem ...6. Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plor...7. dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri...8. Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.9. Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et...10. Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi p...11. Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis se...12. dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic tim...13. Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas me...14. Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjunge...15. Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, di...16. Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.17. Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.18. Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut p...19. Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.20. Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det t...Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
Deze passage is nog niet vertaald.
Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo !
Deze passage is nog niet vertaald.
Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus
Deze passage is nog niet vertaald.
dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.
Deze passage is nog niet vertaald.
Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
Deze passage is nog niet vertaald.
Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
Deze passage is nog niet vertaald.
dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.
Deze passage is nog niet vertaald.