Zacharia · 1
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbu...2. Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.3. Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Convertimini ...4. Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetæ prior...5. Patres vestri, ubi sunt ? et prophetæ numquid in sempiternum vivent ?6. Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis...7. In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secu...8. Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et i...9. Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus q...10. Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sun...11. Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et di...12. Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usq...13. Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, v...14. Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : ...15. et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego irat...16. Propterea hæc dicit Dominus : Revertar ad Jerusalem in miseric...17. Adhuc clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc aff...18. Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.19. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hæc ? Et d...20. Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.21. Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens : Hæc sun...In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes : Hæc dicit Dominus exercituum : Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis : et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
Deze passage is nog niet vertaald.
Patres vestri, ubi sunt ? et prophetæ numquid in sempiternum vivent ?
Deze passage is nog niet vertaald.
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt : Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis ?
Deze passage is nog niet vertaald.
In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens :
Deze passage is nog niet vertaald.
Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hæc.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
Deze passage is nog niet vertaald.
et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum.
Deze passage is nog niet vertaald.
Propterea hæc dicit Dominus : Revertar ad Jerusalem in misericordiis, et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Adhuc clama, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates meæ bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hæc ? Et dixit ad me : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens : Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum : et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.
Deze passage is nog niet vertaald.