Zacharia · 13
Verzen
⋯
Afzonderlijke tekstgedeelten
1. In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerus...2. Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum : disperdam nomi...3. Et erit : cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ej...4. Et erit : in die illa confundentur prophetæ, unusquisque ex vi...5. sed dicet : Non sum propheta : homo agricola ego sum, quoniam ...6. Et dicetur ei : Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum ? ...7. Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærent...8. Et erunt in omni terra, dicit Dominus : partes duæ in ea dispe...9. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur ar...In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum : disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra : et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erit : cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum : Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini : et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erit : in die illa confundentur prophetæ, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit : nec operientur pallio saccino, ut mentiantur :
Deze passage is nog niet vertaald.
sed dicet : Non sum propheta : homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et dicetur ei : Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum ? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.
Deze passage is nog niet vertaald.
Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum : percute pastorem, et dispergentur oves : et convertam manum meam ad parvulos.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et erunt in omni terra, dicit Dominus : partes duæ in ea dispergentur, et deficient : et tertia pars relinquetur in ea.
Deze passage is nog niet vertaald.
Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam : Populus meus es : et ipse dicet : Dominus Deus meus.
Deze passage is nog niet vertaald.