In Commemoratione S. Pauli Apostoli

III. Klasse Rot 📅 30. Juni Gloria Credo

Commune: Commune Apostolorum

Im Kalender:

Introitus

Latein
Scio, cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. Scio, cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex.
Deutsch

Oratio (Kollekte)

Latein
Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus natalícia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. (deinde dicuntur semper) _ (sed rubrica 196 omittuntur)
Deutsch

Lesung (Lectio / Epistola)

Latein
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas Fratres: Notum vobis facio Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: neque enim ego ab hómine accépi illud neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exsístens paternárum mearum traditiónum. Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contínuo non acquiévi carni et sánguini, neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed ábii in Arábiam: et íterum revérsus sum Damáscum: déinde post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim: álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior.
Deutsch

Graduale / Alleluia

Latein
Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi. Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet. Allelúja, allelúja. ℣. Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.
Deutsch

Tractus

Latein
Tu es vas electiónis, sancte Paule Apóstole: vere digne es glorificándus. ℣. Prædicátor veritátis et doctor géntium in fide et veritáte. ℣. Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei. ℣. Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.
Deutsch

Evangelium

Latein
Sequéntia † sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpentes, et símplices sicut colúmbæ. Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos: et ad præsides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre, quómodo aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Deutsch

Offertorium

Latein
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Deutsch

Secreta (Stillgebet)

Latein
(deinde dicuntur semper) _ (sed rubrica 196 omittuntur)
Deutsch

Postcommunio

Latein
Percéptis, Dómine, sacraméntis: beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur; ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. (deinde dicuntur semper) _ (sed rubrica 196 omittuntur)
Deutsch

In Commemoratione S. Pauli Apostoli ist ein Gedenktag III. Klasse im liturgischen Kalender der überlieferten römischen Liturgie nach dem Missale Romanum 1962. Das Fest wird am 30. Juni begangen.

Auf dieser Seite finden Sie die vollständigen Messtexte (Proprium) in Latein und Deutsch zum Mitbeten und Studium.